monumenta.ch > Plinius > sectio 87

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 87
{LX} grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis vero et rosionibus et esse ea et inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes nigro semine, veteres rubro. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes stranguria. -